HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XX: Quod constanter responderunt ad interrogata in concilio

#Act. IV#Matth. XXI; Marc. XII; Luc. XX#Psal. I

Altera die congregati sunt princeps sacerdotum, id est qui principatum habebant inter viginti quatuor seniores sacerdotes, qui nominatim exprimuntur. Annas princeps sacerdotum, qui omnibus praeeminebat, et Caiphas, et Alexander, et Joannes. Hi post Annam erant excellentiores, et quotquot erant de genere sacerdotali, et seniores, et Pharisaei, traditionum inventores, et Scribae legis expositores, legem scilicet aliis exponentes. Horum distinctionem frequenter habemus in Evangelio. Et statuentes eos in medio concilii, interrogaverunt eos, in qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc? Tunc Petrus Spiritu sancto plenus respondit, primo quaestionem eorum temerariam esse ostendens. Nunquid pro benefacto judicamur, id est ad judicium trahimur, et tanquam rei arguimur? Quasi dicat: Stulte nos arguitis. Notum sit vobis omnibus, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi, quem vos crucifixistis, iste sanus astat coram vobis, quem Deus suscitavit a mortuis. Hic est enim lapis angularis a vobis aedificantibus reprobatus, id est a vobis crucifixus, qui postea suscitatus a Patre, factus est in caput anguli, id est factus est princeps duorum populorum, qui in ipso, tanquam in angulari lapide, sunt uniti, et non est in alio aliquo salus. Non est enim aliud nomen sub coelo datum hominibus quam nomen Christi, in quo oportet nos salvari. Videntes autem Petri et Joannis constantiam, attendentes quod illi essent idiotae, et illitterati, admirabantur, cognoscentes eos, quia cum Jesu viderant eos, et quia praesens erat cum eis, quem sanaverat non poterant contradicere. Nota quod aliam hic habemus etymologiam hujus nominis idiota, quam ab Isidoro. Nam secundum Isidorum, idiota dicitur quasi divisus ab auribus, idi, enim, divisio, ota auris interpretatur, ut dicatur, idiota, quasi divisus ab intellectu, scilicet fatuus. Sed secundum etymologiam, quam hic ponitur dicitur idiota, quasi ab idiomate. Dicti sunt ergo idiotae, quasi contenti solo idiomatae linguae suae Hebraeae quam satis noverant, et nihil aliud. Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere, et conferebant ad invicem, dicentes: Quid faciemus hominibus istis? Manifestum est miraculum quod fecerunt, negare non possumus; sed ne amplius divulgetur, comminemur eis, ne ultra loquantur, in nomine hoc, ulli hominum. Et vocantes eos, denuntiaverunt eis, ne omnino loquerentur, vel docerent in nomine Domini Jesu. Ad quos Petrus, et Joannes: Vos ipsi judicate an potius obediendum sit Deo praecipienti, an vobis prohibentibus. Quasi dicat: Erratis prohibentes quae Deus praecepit, nec estis audiendi. Ubi enim superior praecipit, et inferior contradicit, non est audiendus inferior. Non possumus, quae vidimus et audivimus, non loqui. At illi comminantes, dimiserunt eos, non audentes manus in eos injicere propter populum. Dimissi autem redierunt ad suos in Sion, et annuntiaverunt quanta eis principes sacerdotum, et seniores dixissent, et quomodo eis responderant. Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem, dicentes: Domine, qui fecisti coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, qui in Spiritu sancto per os Davidpatris nostri pueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Convenerunt enim in civitate ista adversus puerum tuum Jesum, quem misisti, Herodes, et Pilatus, cum regibus, et populo Israel, facere, quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. Nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis, cum omni fiducia loqui verbum tuum. Nota, quia de hoc verbo solet frequenter apponi, convenerunt Herodes, et Pilatus, facere, quae manus Dei, et consilium, decreverunt fieri; sed adhaere duobus verbis, facere, fieri, quia revera ipsi convenerunt ad exercendam pravam actionem. Deus decrevit fieri illam passionem, quia actio illorum fuit prava, passio bona. Cum autem orassent, motus est locus in quo congregati erant, et iterum missus est Spiritus sanctus, et repleti Spiritu sancto loquebantur verbum Dei cum fiducia.